1887

About Us

Praemium pacis Unioni Europaeae

Praemium Nobelianum pacis hoc anno Unioni Europaeae datur. Thorbjörn Jagland, praeses collegii electorum, ait Unionem Europaeam his decenniis ad concordiam, democratiam, iura humana provehenda multum contulisse. "Quis est", inquit, "qui hodie cogitet fieri posse, ut inter Germanos et Francogallos, hostes non ita pridem inter se acerrimos, bellum oriatur?"

Quid Sergei Lavrov dixerit

In oppido Finniae Vantaa accidit, ut magistratus a re sociali quattuor liberos, quorum mater natione Russa est, in tutelam publicam reciperent. Qua re audita Sergei Lavrov, minister Russiae a rebus exteris, Finniam vehementer reprehendit negans talem actionem civitatibus cultioribus convenientem esse.

Alveus fluminis in Marte repertus

Vehiculum, quod mense Augusto in Martem descendit, glaream et lapides invenit, quae pristinum flumen in alveo suo portavit. Lapides rotundati ostendunt aquam e longinquo magna vi fluxisse. Photographemata illius alvei die quinto decimo mensis Septembris in Terram missa sunt.

Coetus Nationum Unitarum

Die Martis (25.9.) coetus generalis Nationum Unitarum in urbe New York sessionem inauguralem habuit. Hoc in conventu Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, orationem fecit, qua cum alias res attigit tum Iranianos hortatus est, ne armis nuclearibus fabricandis operam darent.

Manifestationes in mundo crebrae

His diebus cives in compluribus mundi partibus variis causis excitati reclamitaverunt. Brevis pellicula magnetoscopica in interreti divulgata, in qua propheta Mahomed blasphematur, in terris islamicis iram civium in Americanos vertit.

Lex de sulphure emittendo

Lex de emissionibus sulphuris in commeatu maritimo circumscribendis in parlamento Unionis Europaeae perlata est. Legati parlamentares sciverunt, ne copia sulphuris in materia combustibili adhibita decimam unius centesimae partem (0,1%) excederet.

Ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse

Cardinalis Carolus Maria Martini, olim archiepiscopus Mediolanus, qui pridie Kalendas Septembres obiit, in colloquio ante tres septimanas facto et die Sabbati (1.9.) divulgato dixit ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse.

De conventu republicanorum

Tampae, in urbe Floridae, conventus factionis republicanorum habitus est. Quo in consessu candidatus praesidentialis illarum partium officialiter nominatus est Mitt Romney, cuius competitores iam antea certamine inferiores discesserant. Demoscopiae monstrant eum apud populum iam tantundem fere gratia valere ac praesidentem hodiernum Barack Obama.

This is a required field
Please enter a valid email address
This feature is disabled while Scitation upgrades its access control system.
This feature is disabled while Scitation upgrades its access control system.
aa9e297ce2eb582f34a0ebae54f57249 home.aboutzxybnytfddd
Scitation: About Us